| ROMA IN MEDIA ÆTATE INEUNTE |
|
|
|
| Scritto da Nicola Cariello |
| Giovedì 10 Settembre 2009 20:37 |
|
DE URBIS RUINA
Inter omnes constat fuisse Urbem centrum Romani Imperii quia naturaliter in ipso medio viarum erat et quod in animis omnium gentium caput orbis terrarum habebatur. Cum autem imperator Caesar Constantinus Maximus urbem Constantinopolim condidit "novam Romam" christianam ( anno 326 p. Chr. n.), prisca Roma labi sensim coepit. "Ipsa magnitudo effecit Romae ruinam" affirmavit rerum scriptor Gibbon et praeterea ait: "Nobis non indagandum est qua de causa Romanum Imperium ad finem venisset, immo mirandum est quod tam diu vivisset".
ROMANA ECCLESIA Bis, et anno 410 et 455, Romam occupaverunt ac populatae sunt Germanorum gentes. Deinde potiti sunt Ostrogothorum Byzantiorumque exercitus. Postremo, anno 593, obsederunt Urbem Langobardi. Interea auctoritas Christianorum Ecclesia magis magisque augebatur; ipsa munera quae ad urbis ac rei publicae administrationem pertinebant exsequi coepit, praedia lata acquirens (Patrimonium Sancti Petri) dum imperii magistratus paulatim amittebant potestatem. Cum Franci in Italiam pervenerunt contra Langobardos adiuvandum Romanos pontifices, rege Desiderio profligato, Carolus Magnus Ecclesiae imperium confirmavit. Ita Patrimonium Sancti Petri incepit fieri Regnum Pontificium (anno 800). Ecclesia curavit ne decus ac auctoritas Urbis desissent; Roma sacrum caput Europae, sedes pontificum et "Sancta Civitas" omnium Christianorum facta est.
LATIUM Item Roma Latii locus princeps est. Regio haec in media Italia posita ad Thyrennum mare spectat. Historia Romae secerni non potest ab illa quae ad Latium pertinet; ipse latinus sermo oritur ex Latio. Quamvis oppressum mira vi Urbis quae omnia ad se rapit, totum Latium insigne est pretiosa hereditate historiae et artis .
DE SARACENIS Latium, haud excepta Roma, in magno discrimine fuit nono saeculo cum in potestatem Africanorum Sicilia venit. Tunc Macometi sectatores expansi sunt in litoribus maris nostri. Item illo tempore nonnullae civitates inceperunt suis legibus uti, in his Neapolis, Amalphia, Salernum et Caieta. Illae factae sunt sedes Saracenorum, litora ipsamque interiorem Italiam vastantum. Totum Latium itemque Romanas basilicas beati Petri et beati Pauli populati sunt Saraceni cum italicis sociis. Nonnullas tabulas ad illas res gestas pertinentes legere potes et ipsius auctoris manu conscriptas et in Italicum sermonem conversas. Haec invenis in libro "I Saraceni nel Lazio (sec. VIII-X)"
|
| Ultimo aggiornamento Venerdì 02 Ottobre 2009 16:05 |



